CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2519     View  [Back]
Charta qua Rodulfus uxorque ejus Odila et filii eorum dant monasterio Cluniacensi dimidium mansum cum servo in villa Croco, etc.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Rodulfus cum uxore mea Odila, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid de rebus meis, ad locum qui vocatur Cluniacus, pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum: dimidium mansum quem habemus in villa Croco, in vineis et pratis et silvis, quicquid est in arboribus fructiferis et in omnibus aliis, totum ex integro quicquid ibi habemus ego et filii mei Rotbertus et Bladinus, in silvis, videlicet in silva Arevia et Silvosa, donamus Domino Deo et sanctis ejus, sicut superius dictum est; atque servum, qui vocatur Tetfredus, manentem in ista terra. Et alium mansum ad Avino: ad meridiem terminat terra Sancti Petri, ad septentrionalem terra comitalis, ab oriente terra Sancte Marie et via publica, ab occidente via publica. Ista omnia supranominata totum ex integro donamus et concedimus et tradimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum qui vocatur Cluniacus; tali tenore, ut rectores ejusdem loci teneant, habeant, possideant. Si quis vero aut ex heredibus, aut successoribus nostris aliquam calumpniam inferre temptaverit, ira Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vindicare non valeat; dehinc judiciaria potestate coactus V uncias auri componat. Laudant Aymo, Rodulfus, Rotbertus, Bladinus.
(Au dos:) Karta quam fecit Rodulfus et uxor ejus Odila et duo filii eorum Rotbertus et Bladinus, de uno manso quem habent in villa Croco, pago Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung