CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2522     View  [Back]
Charta qua Frotmundus dat monasterio Cluniacensi mansum et servos in villa Blumbis.
Conditor universitatis, compaciens miseriis humane fragilitatis, precepit unicuique mortalium, ut de bonis temporalibus valeant sibi adquirere perpetuum et felicissimum regnum. «Date, inquid, helemosinam et omnia munda sunt vobis»; et: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.» His et hujusmodi preceptis, ego Frotmundus, in Dei nomine, roboratus, dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate que sita est in pago Augustudunense, in villa vocabulo Blumbis, unum mansum in ipsa villa situm, cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur, cum pratis, silvis, campis cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et omnia, quesitum et inquirendum, atque servis Stephano atque Bernardo cum filiis eorum et filiabus, necnon et omnia que eorum sunt. Hec omnia dono Sancto Petro et monachis de Cluniaco, in tali conventu, ut faciant quicquid voluerint de his ad proprios usus, et ut nulli umquam ipsum mansum donent nisi in proprios usus. Facio autem hanc donationem pro anime meæ remedio et omnium parentorum meorum animabus, ut omnipotens Deus nos perducat ad vitam æternam, et ut semper memoriam mei habeant in suis factis bonis que egerint. S. Frotmundi, qui hanc cartam fieri jussit.
(Au dos:) Frotmundi, in Blumbis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung