CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2527     View  [Back]
Notitia werpitionis curtili in villa Curcellis monasterio Cluniacensi a Gozberto factæ.
Noticia werpitionis quę facta est apud villam Draciacum, ad æcclesiam Sancti Petri, ante presentiam Artoldi, atque fidelium suorum, Vualdrici videlicet, Heldini, Fulcredi, Odgeri, Gulberti. Venit quidam vir, nomine Gausbertus ante eorum presentiam, proclamans se de monachis Sancti Petri, quod injuste detinerent quemdam curtilum, qui est situs in villa Curcellis, quem eis dedit Fredelo. Recognoscens igitur prefatus Artoldus et omnes qui aderant, quod non haberet rationem in ipso curtilo, fecerunt hanc vuerpitionem [fieri], ut nequaquam ultra ipse Gauzbertus, nec ullus heres ejus interpellaret fratres Cluniensis monasterii, sed semper in perpetuum ab hodierna die obtinerent eam. Quod si iterum repetere voluerint, erunt maledicti coram Deo et sanctis ejus, nisi ab hac nequicia resipuerint. Igitur propter pacem et benignitatem ut haberent inter se, dederunt [monachi] prefato Gauzberto solidos VII denariorum in valente, et hoc facto, propriis manibus firmavit [firmandumque hanc cartam testibus idoneis tradidit]. S. Gozberti. S. Constabuli. S. Fulcradi. S. Vualdrici. S. Gislard. S. Fridricus. S. Vuandalmar. S. Lanfred. Rodulfus, cancellarii ad vicem, scripsit.
(Au dos:) Vuirpitio Gausberti in Curcellis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung