CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2529     View  [Back]
Charta qua Richaudus dat monasterio Cluniacensi tres mansos in comitatibus Vasionensi et Vapincensi.
In nomine Dei summi. Richaudus, omnium laicorum infimus, Jesu Christi servus, divina attestante scriptura, novimus quod de rebus temporalibus, si bene dispensentur, sempiterna justicia comparetur. Quod mente pertractans, audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis», et rursum: «Tesaurizate vobis tesauros in cęlo, ubi neque erugo neque tinea demolitur», et quod prudens pater filio dicit: «Elemosina a morte liberat»; quapropter notum esse volo omnibus presentibus et futuris, quod dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, tres mansos in comitatu Vasionense, in loco qui dicitur Vallitas: unum mansum quem tenet Martinus, et alium mansum Rainelmus, et in loco quem nominant Valles Profundas unum mansum de Guntranno; et in comitatu Gapincense, in Revesto, unam medietatem, et de hereditate mea quę michi evenit, et exceptis castellis, cum edificiis domorum, unam medietatem quam dedi avunculo meo Rotlanno et filiis ejus, totum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis jam nominatis et loco Cluniacensi domnoque abbati Odiloni subicio et trado, pro salute animę meæ et omnium parentum meorum et omnium christianorum fidelium, tam vivorum quam defunctorum, ea videlicet ratione, ut tam ipse pater quam omnes successores ejus summo studio caritatis previdere et ordinare habeant potestatem. Si autem, instigante diabolo, aliquis meus propinquus, aut heres, aut aliquis alius homo hoc nostre donationis caritativum et helemosinarium thestamentum inquietare aut infringere molitus fuerit, nisi resipuerit et congrue emendaverit, cum Datan et Abiron ac Juda, Domini traditore, penas inferni perpetualiter sustineat, nullamque propiciationem nec in die judicii, nec ipse, aut qui consensum prebuerint, inveniant. Et ut hęc donatio inconvulsa et stabilis permaneat semper, manu propria avunculi mei Rotlanni et mea et multorum aliorum signo et firmo. S. Rotlanni. S. Richaudi. S. Berlii. S. Datili. S. alterius Richaudi. S. item Rotlanni. S. Rainerii. S. Rostagni. Archimbaldus presbiter scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung