CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2530     View  [Back]
Charta qua Rothardus, uxorque ejus Eva et filius eorum Ildinus dant monasterio Cluniacensi vineam in agro Rufiacensi.
Sacrosancto ac venerabili loco Cluniensi cenobio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego, in Dei nomine, Rothardus et uxor mea Eva, et Ildinus, filius noster, Dei timore et amore ducti, donamus vineam unam in agro Rufiacensi, a Vaurelia vocatur; terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie terra Leterii et Rodulfi, a sero terra Ornadi, a certio terra Bernardi cum heredibus. Facio autem hanc donationem pro anima mea et meorum parentum, et pro loco sepulturę meę; ea tamen conditione, ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura tria vini censualiter persolvam sextaria. Post discessum vero meum, ad prefatum revertatur locum, nemine contradicente. S. Rothardi. S. Ornadi. S. Arnulfi. S. Arnaldi. S. Constantii. S. Vuidonis. S. Vualcheri. Actum est Cluniaco publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung