CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2540     View  [Back]
Charta qua Erblaisus sacerdos dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Busiaco.
Divina largiente pietate hominibus concessum est, ut ex rebus quas possident, ęterna valeat felicitas adquiri. Quapropter ego, in Dei nomine, Erblaisus sacerdos dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo venerabilis abbas, aliquid de rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Ainacensi, in villa Busiaco, in Petiolas vocata: hoc est mansum indominicatum unum, cum vinea simul tenente; et habet in longum perticas XXtiV, in transverso novem, et terminatur de uno latere terra Sancti Martini, de alio de ipsa hereditate, de tertio Sancti Eusebii, de IIIIto terra Sancti Marcelli et via puplica. Hanc vero donationem facio in tali tenore, ut quandiu ego vixero teneam et possideam; in vestitura vero omni anno XII denarios persolvam. Post obitum quoque meum ad supradictum locum Cluniacum revertatur. Si quis vero hanc donationem contradicere voluerit, auri libram componat, et omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Erblaisi sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi presbiteri, fratris ejus. S. Arnulfi. S. Livonis. S. Simonis presbiteri. S. Grimardi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. S. Odonis levitę. S. Constabuli subdiaconi. S. Girbaldi. S. Petroni presbiteri. S. Ilionis. Data per manus Gausfredi levite, II kalendas mai, regnante Rotberto rege anno V.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung