CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2543     View  [Back]
Charta qua Anno dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et uxoris suæ Helenæ, curtilum in villa Planiaca.
Sacrosancte Dei ecclesie, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, qui dicitur Cluniacus, ego itaque Anno dono, pro anima mea et pro anima uxoris mee Helene, et in locum sepulture, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa que vocatur Planiaca, id est curtilum unum cum omnibus appendiciis suis. Facio hanc donationem pro anima mea et pro anima uxoris mee, sive patris mei et matris mee, ut Dominus de penis inferni nos eripiat; in tale ratione vero, ut quandiu ego fixero, teneam et possideam, et post discessum meum Sancto Petro revertatur, et omni anno in vestitura IIIIor sextarios persolvam. Sane si quis, ego aut ullus homo, contra carta ista helemosinaria inquietare voluerit, non vindicet quod repetit; sed ira Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Abiron sit participatio ejus et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Anno et uxori sue Helene, qui fieri et firmare rogaverunt. Sig. Arlebaldo. S. Constantini. S. Bernardo. S. Ardedrado. S. Arlebaldo presbitero. S. Eldino. Data mense junio, regnante Rodberto rege annos V. Rodbertus levita scripsit.
(Au dos:) Anno in Planiaca, Rodbertus rex, Odilonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung