CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2548     View  [Back]
Charta qua Arnulfus et uxor ejus Heldisnodis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Longavilla.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego Arnulfus et uxor mea Heldisnodis donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur dunnus Odilo abbas, de rebus nostris quę sunt in pago Lugdunense, in agro Casnense, in villa quę nominatur Longa Villa: videlicet unum curtile cum vinea et supraposito; et terminatur a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cirtio terra Giraldi. Ipsum autem curtile facio radale, ut habeat usuaria in silva, in campis, in pascuariis, sive in fonte, sine interpellatione, et sine servitio; et donamus pratum terminatum in circuitu de ipsa hereditate, et donamus in unum locum campum, sestaradas IIIIor, et in alia parte alias IIIIor et in alia parte II. Istas res denominatas ad supradictum locum donamus, tali pacto, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniant; et faciant ipsius rectores quicquid voluerint in omnibus, nullo contradicente. Qui autem contradicere voluerit, non valeat adimplere quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras componat X coactus judiciaria potestate. Ut autem hujus meę donationis carta firma et stabilis permaneat, eam manu firmavi propria amicisque meis tradidi roborandam. S. Arnulfi et uxoris ejus Heldisnodis. S. Wichardi. S. Bernardi. S. Manesei. S. Rotgardis. S. Saziæ. S. Radulfi. S. Stephani. S. Odonis. Data per manus Johannis presbiteri, die sabbatis, XV kalendas martii, regnante Rotdulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung