CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2550     View  [Back]
Charta qua Leotardus dat monasterio Cluniacensi campum indominicatum in villa Burgundia.
Omnibus sub norma catholicę fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Leotardus, pro animę meę remedio, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, campum unum indominicatum, in villa Burgundia, in comitatu Matisconense. Habet vero in longitudine perticas XXXII, in latitudine autem VI; et terminatur a mane et a sero terra Adoardi, a medio die et a certio terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut omni tempore predictum campum teneant monachi Sancti Petri Cluniacensis cenobii, sine alicujus contradictione. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, componat auri libras II; et posthęc carta ista firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Leotardi, qui hanc cartam fieri et firmare jussit. S. Arberti et Constantini et Leotardi et Adalberti et Duranni et Bernardi. Data per manu Fidelis, V idus februario, regnante Rotberto rege anno VI. Actum publice in villa Sancti Pontii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung