CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2552     View  [Back]
Notitia werpitionis quam fecit Maiolus clericus monasterio Cluniacensi consuetudinum quas ipse requirebat in Blanusco, Varengo, etc.
Notitia werpitionis, qualiter venit quidam vir, nomine Maiolus, clericus ante presentiam Wille[l]mi comitis et uxoris ejus Ermentrudis, et filii eorum Widonis, ceterorumque nobilium hominum qui ante eos stabant, clamans quasdam consuetudines in terris beato Petro datis, videlicet in Blanusco, et qui Cotta villaris, et de Varingo et de Lordono, et quicquid villarum ad ipsas potestates aspicit. Audientes igitur monachi Sancti Petri ejus reclamationem, qui ibi aderant, adstiterunt ante memoratum comtem ac universam curtem, dixeruntque se esse paratos contra eundem Maiolum, sicuti comes jussisset, quod de omnibus quę Maiolus dixerat, nullo modo in eis aliquam rectitudinem haberet. Quod videns ipse Maiolus ita esse adunatos, et argutus verbis comitis ac ceterorum militum qui ibi aderant, quod nullum rectum haberet, fecit hanc notitiam, ut ab hodierno die et deinceps nullam consuetudinem in Lordono et in apenditiis ejus, et in Varingo, et in Blanusco, et in earum apenditiis amplius requirat. Et ut hęc notitia firma sit, ipse Maiolus manu propria firmavit ac firmare rogavit. S. Maioli clerici, qui fecit, et ipse firmavit. S. Vuitberti. S. Rannaldi. S. Ingelelmi. S. Drogonis. S. Arlei. S. Hugonis. Actum mense martio, regnante Rotberto rege anno VI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung