CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2553     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Marcesoto inter monasterium Cluniacense et Otbertum.
Placuit atque convenit inter monachos Clunienses, et quendam virum, nomine Otbertum, commutationem terrarum facere. In primis donat Otbertus monachis vineam in pago Matisconense, in villa Marcesoto, terminatam de duobus lateribus terra Sancti Petri, de tertia parte terra Effrem; et recepit ab eis econtra duos campos, quorum unus terminatur de uno latere et de una fronte terra Unberganę cum infantibus suis, de alio latere et de alia fronte terra Constantii et via publica. Alius campus terminatur de uno latere terra Sancti Johannis, de alio Landradanę, de una fronte Sancti Petri, de alia aqua currente. Infra istos terminos, unusquisque quod accepit hoc teneat, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat; et postea hoc scamium firmum et stabile permaneat in evum. Actum publice. S. Otberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotlanni. S. Leodegarii. S. Maingaudi. S. Rotberti. Ego Balduinus scripsi die veneris, mense martio, regnante Rotberto rege anno VI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung