CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2556     View  [Back]
Charta qua Arleius dat ecclesiæ sancti Maioli Cluniacensis partem suam de medio planto campumque et mancipia in villa Marziaco.
Passione unigeniti filii Dei redempti monemur ut ex rebus transitoriis ęterna mercemur tabernacula. Quod ego Arleius implere desiderans, dono Deo et Sancto Maiolo aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Marziacensi, ad Trimblida vocatur, videlicet meam partem de medio planto quem Winiterius, et Gontardus, et Martinus, et Constantius faciunt; et terminatur a mane et a medio die via publica et muro manufacto, a sero terra Aidoardi, a cirtio terra Aimini. Et in ipsa villa dono unum campum, ad Bruerias vocatur, et terminatur a mane terra Sivuini et terra francorum, a medio die Aidoardi, a sero via publica, a cirtio terra Estraderii. Dono etiam mancipia his nominibus: Leodegarium cum uxore et infantibus suis, Landradum cum uxore et infantibus suis. Dono et alium servum, nomine Andraldum. Hęc omnia dono Deo et Sancto Maiolo pro remedio animę meę, ut per merita ipsius eterna valeam adipisci premia; et faciant monachi Sancti Petri et Sancti Maioli quod voluerint ab hodierno et deinceps. Si quis autem huic donatio aliquam litem inferre presumpserit, omni maledictioni subjaceat, demergaturque in baratrum inferni, nisi resipuerit. Cogente etiam judiciaria potestate auri libram persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Arlei, qui fieri et firmare rogavit. S. Sivuini. S. Ingelelmi. S. Arlei. S. Ornadi presbiteri. S. Duranni. S. Maioli clerici. Data mense junio, regnante Rotberto anno VI. Ebrardus sacerdos scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung