CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2562     View  [Back]
Charta qua Landrada dat monasterio Cluniacensi pro animabus mariti et filiorum suorum, campum et servos in villa Brualias.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri, quod ego Landrada, reminiscens peccatorum meorum enormitatem, simulque pavescens venturum judicii diem, dono Deo et sanctis [ejus] apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, quæ site sunt in pago Matisconense, in villa Brualias, id est unum campum et unum servum, nomine Johannem, in presenti; et post obitum meum unam vineam terminantem his terminis, a cercio terra Sancti Petri, a mane et a medio die terra jam dicte femine Landrade. Et dono simul unum alium servum, nomine Ermenfredum. Facio autem hanc donationem pro anima mea seniorisque mei Sendeconis et filiorum meorum Ebrardi, Vulardi, Sarlii, Vuinisi, Tetardi, Alenardi, Berteloni, Ugoni. Si quis autem hanc donationem effringere voluerit, sit anathema. S. Landrade, que hanc fieri cartam jussit. S. Rannaldi. S. Ascheri. S. Landrici. S. Adalgeri. S. Gontelmi. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege anno VII. Almannus levita scripsit.
(Au dos:) Landrada, Brualias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung