CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2564     View  [Back]
Charta qua Hubertus et frater ejus Bernardus dant monasterio Cluniacensi, pro anima matris suæ Denezæ, vineam et partem campi in villa Bainas.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego, in Dei nomine, Hubertus et frater meus Bernardus, donamus ad locum Cluniacum, pro anima matris nostre Deneze, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Bainas: hoc est vineam unam quæ terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, de tercia parte terra Sancti Marcelli, de quarta parte terra Heldrici. Donamus etiam in ipsa villa campum unum, partem nostram quam dare possumus, ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Humberti et fratris sui Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Johannis. S. Constancii. S. Heldeverti. S. Ingelgerii. S. Ingelbaldi. S. Rodlanni. S. Drudbaldi. S. Constancii. Aldebaldus levita, regnante Rodberto anno VIIo.
(Au dos:) Hubertus et Bernardus in Bainas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung