CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2568     View  [Back]
Charta qua Constantius uxorque ejus Lidsanna et filii eorum dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Conflans.
Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Constantius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, pro anima mea et in locum sepulturę, aliquid ex rebus meis in pago Maticensi, in villa Conflans, in agro Evriaco, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane Rotberti, a medio die via puplica, a sero Sancti Petri, a cercio terra Rotberti. Dono hęc omnia ut faciant monachi Sancti Petri ab hodierno et deinceps quicquid voluerint, et hęc elemosina sit pro anima mea et pro animabus uxoris meę et infantum meorum, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum Aiona puplice. S. Constantii et uxoris ejus Lidsannę, qui fieri firmarique rogaverunt. S. Ledbaldi, filii ejus. S. Girardi, S. Sismundi, S. Warnerii, S. Constantii, S. Malguini, filiorum ejus. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno VIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung