CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2579     View  [Back]
Charta qua Aquinus et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui Aydoardi, res suas in villis Jarmola et Valeta.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas mortalibus consulit. Quapropter ego, in Dei nomine, Aquinus et fratres mei donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo, ad locum que vocatur Cluniacus, aliquid de rebus nostris, pro anima fratris nostri Aydoardi, ut Deus omnipotens det ei requiem sempiternam et locum indulgentiæ. Sunt autem ipsas res in villa Jarmola et in villa Valeta, quantum visi sumus abere, quesitum et ad inquirendum: hoc sunt campi, prati, silvis, vineis, molendinis, servis, aquis aquarumve decursibus, totum et ab integrum. Si quis hanc donationem calumniare presumpserit, non vindicet quod repetit, et auri IIIIor libras persolvat; faciantque rectores Sancti Petri ab hac die quicquid facere voluerint. S. Achini, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Midoni. S. Vuidoni. S. Vuilelmi. S. Bernardi. S. Vuichardi. S. Gotefredi. S. Stephani. S. Rodberti clerici, nepotis Vuidonis et Achini et Aidoardi. Anno VIII regnante Rotberto rege. Aymo sacerdos scripsit.
(Au dos:) Carta Aydoart et fratribus suis de Jarmona et villa Valeta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung