CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2581     View  [Back]
Charta qua Odilo, abbas Cluniacensis, concedit in precaria Aldebaldo et fratri et nepoti ejus quasdam res a Vernolio et in villa Podorniaco.
Mos est et lex, licet non scripta, et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus æcclesiæ quibuslibet, etiam secularibus, per scripturæ auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter noverint omnes presentes et futuri, quia domnus Odilo, venerabilis pater, quasdam res ad Cluniacum pertinentes monasterium, cuidam presbitero, nomine Aldebaldo et fratri suo Geraldo atque nepoti suo Aldebaldo per testamentum delegavit. Est autem molendinum cum sclusa et salicibus, a Vernolio vocat, deinde condaminam unam in fine Sancti Martini, item aliam condaminam in villa Podorniaco; terminat a mane et a sero via publica, a medio die terra Sancti Petri, a cercio terra Sancti Petri et Sancti Vincentii. Has ergo res denominatas prefatus abba et fratres concedunt ipsis, ut quamdiu ipsi tres vixerint teneant et possideant; post mortem autem eorum, ad Cluniacum perveniant. In vestitura vero, omnibus annis, festivitate sancti Petri denarios sex persolvant. Et ut hæc semper precaria firma permaneat. S. Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Ermenfredi. S. Vuidberti. S. Rodberti. S. Ricfredi. S. Leotelmi. S. Vuarnerii. S. Aldebaldi. S. Johannis. S. Umberti. S. Adalgisi. S. Amito. S. Ingelberti. S. Gisoni. S. Silvii. S. Vuillelmi. S. Rainerii. S. Rainaldi. Data per manum Sisbaldi, regnante Rodberto anno VIII.
(Au dos:) Carta Aldebaldo et Geraldo, in Vernolio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung