CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2592     View  [Back]
Charta qua Ardradus uxorque ejus Alasia et infantes eorum vendunt monasterio Cluniacensi alodium quoddam in villa Siniciaco.
Notum sit omnibus fidelibus, qualiter ego Ardradus cum uxore mea Alasia et infantibus nostris, vendimus alodum quoddam quod de medio planto beate Marie Belmontensi pater meus Vualannus conquisivit, monachis beati Petri Cluniensis, in loco Ariengis, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco: et terminatur de tres partes de ipsa hereditate et de uno fronte via publica; et habet in longum perticas XII et in lato perticam unam et dimidiam. Et accepimus per manum domni Lamberti monachi precium solidos II et denarios IIII; atque de nostra dominacione in vestram tradimus potestatem ad habendum et possidendum, sine ulla contradictione. Si quis vero heredum nostrorum in eam vendicionis cartulam a nobis factam calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod querit, sed convictus auri uncias IIIIor componat ipsi; et ut carta firma et stabilis permaneat. Actum Belmontense [publice]. S. Ardradi, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. S. Alasie, [uxoris suę]. S. Bernoni. S. Constantii. S. Costabuli, filiis eorum, [qui consenserunt]. S. Adhebaldi presbiteri, S. Vuilladi, nepotibus suis. S. Deodati clerici. Rodbertus scripsit et datavit, in mense madio, die jovis, anno octavo regnante Roberto Francorum rege.
(Au dos:) Venditio Ardradi en Ariengas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung