CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2593     View  [Back]
Charta qua Trutbaldus uxorque ejus et filii eorum vendunt Lamberto monacho et monasterio Cluniacensi vineam ad Vetus Molinum.
Domino sacro fratri Lantberto emptori. Ego, in Dei nomine, Trutbaldus et uxor mea Peropia et filii mei Constantinus atque Isembardus, venditores, vendimus tibi vineam scilicet alodis juris nostri, que est sita in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, ubi ad Vetus Molinum vocatur, et accepimus a te precium de casa beati Petri Cluniacensis cœnobii denariorum solidos XII et dimidium. Quapropter censuimus predictam vineam, que terminatur de uno fronte terra Sancti Martini de Monte, sive et de alio fronte publica via, de ambis quoque latibus terra beate Marie Belmontense, æternaliter possidere fratribus commanencium loci Cluniasensi cœnobii; ea scilicet racione, ut cellarium unum in loco Belmontense nobis abere liceat absque censu, quamdiu ipsi tantum vitales, Deo volente, abuerimus aures. Ut autem carta hec vendicionis a nobis facta in æternum firma et stabilis permaneat, manibus propriis eam subterfirmavimus, et parentibus nostris, vicinis nostris et amicis nostris, firmare rogavimus, sine ullo contradictore. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calonniare rectoribus supradicti loci Cluniacensi presumpserit, non valeat vendicare quod querit, sed judiciaria convicti judicio auri uncias componat VII. Actum Belmontense atrio beate Mariæ. S. ego quidem Trutbaldus firmavi. S. Peropia uxor ejus firmavit. S. Costantin. S. Isembardi, filii ejus. S. Gotsœldis, filia ejus. S. Lantbertus. S. Landricus. S. Vuinebaldus. S. Adelaldi sacerdotis. S. Deodati levite. S. Uldulfi. S. Bernardi majoris. S. Teutbaldi. Data hec carta vendicionis per manum Rotberti, ad vicem Deodati cancellarii, [die jovis], in mense madio, anno VIII Rotberti regis feliciter.
(Au dos:) Venditio Trudbaldi in Vetus Molinis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung