CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2594     View  [Back]
Charta qua Odilo, abbas Cluniacensis, notum facit se quasdam res monasterii sui in villis Prisciaco, Melionaca et Pudurniaco nobili viro Fulberto, et uxori filioque ejus in precaria concessisse.
In Christi nomine, jam rebus Dei ęcclesię per devotionem fidelium multiplicatis et crescentibus, iste mos inolevit, ut boni christiani de rebus cujuslibet sancti loci aliquid eo tenore impetrent, ut et ipsi de suis prediis nihilominus aliquid ad vicem sub censu condonent, quatinus et ęcclesię crescant, et ipse commoditati suę atque helemosinę inserviant. Quapropter notum sit omnibus sacri cenobii Cluniensis abbatibus atque monachis quibusque futuris, quod ego frater Odilo, predicti cenobii, licet indignus, abbas, una cum consensu fratrum, res juris nostri cuidam nobili viro, nomine Fulberto et conjugi ejus Rotrudi, atque eorum filio Guarulfo, in villa Prisciaco, duos curtiles, unum vocatum ad Pomerium, et alterum vocatum curtile Anselmi, cum omnibus suis apenditiis concedimus, et unum campum vocatum ad Pomerium, unam quoque coloniam in villa Meloniaca sitam, unum quoque molendinum in villa Pudurniaco, unum etiam nevrum juxta ipsum molendinum: tali tenore, ut quandiu unus ex his tribus vixerit teneat et possideat, et in festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli, XII in censum persolvant denarios. Post discessum vero eorum, predictę res cum omnibus ad se pertinentibus ad Cluniacum locum revertantur. Sane ut firmior sit hęc nostrę astipulationis assertio, hanc nostra auctoritate firmamus, et fratribus nostris corroborari precipimus. S. Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Achedei. S. Warnerii. S. Aldebaldi. S. Arberti. S. Unberti. S. Adalgisi. S. Stephani. S. Immonis. S. Dagfredi. S. Archimbaldi. S. Franconis. S. Walterii. S. Benedicti. S. Ingilberti. S. Armanni. S. Lanberti. S. Adalberti. S. Leonis. Data XI kalendas septembris, anno VIII regnante Rotberto rege. Frater Gaufredus, vice cancellarii, rogatus scripsit et subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung