CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2597     View  [Back]
Charta qua Bladinus, consentiente matre sua Gontrude, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Juliani in vicaria Lescherias.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur perigrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile, et dies salutis instare videmur, summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat. Quia enim Redemptor noster metas vite inevitabiles posuit mortalibus, maneatque fixa sententia, quæ nulla valeat ratione pretergredi; ideo oportet ut omnis homo, quandiu vivit, actus vite sue discutiens, ex rebus propriis æterna premia mercetur: «Redemptio siquidem animæ hominis propriæ divitiæ,» Scriptura sacra testante. Hæc igitur ego, in Dei nomine, Bladinus, mente pertractans, conscentiente matre mea Gontrude, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, aliquid ex rebus nostris quæ sunt site in pago Lugdunensi, in vicaria Lescherias. Donamus itaque ego et mater mea, ex rebus nostris, ad locum Cluniacum, æcclesiam in honore sancti Juliani dicatam, cum omnibus appendiciis suis, campis videlicet, pascuis, pratis, silvis, molendinis, servis et ancillis, totam ad integrum nostram partem, sicut nos tenemus et juste dare possumus. Facimus autem hanc donationem pro animabus nostris et parentibus, et pro omni populo christiano, ut omnibus prosit ad remissionem peccatorum, et in eo tenore, ut quamdiu vixerimus, teneamus et possideamus; in vestitura vero donamus terram quæ ad ipsum sanctuarium aspicit, et post nostrum discessum hæ res jam dicte, cum omnibus pertinenciis, ad locum Cluniacum perveniant. Si quis autem ex heredibus nostris ullus homo, seu aliqua intromissa persona contra anc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, vindicare non valeat, sed hæc donatio omni tempore firma permaneat. S. Bladini et matris sue Gontrudis. S. Loddoni. S. Constantini. Regnante Rodulfo anno XII.
(Au dos:) Blandini et Guontrudis matris ejus, in pago Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung