CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2598     View  [Back]
Charta qua Constancius et uxor ejus Aldesindis vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Vetus Molinis.
Auctoritas extat æclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut si quis de sua hereditate voluerit vendere vel donare alicui sancto vel homini, per testamentum litterarum notum faciat posteris. Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus, quod ego Constancius et uxor mea Aldesendis vendimus aliquid de nostra hereditate que sita est in villa Vetus Molinis, et in finibus Rofiacense, in Aia vocat: hoc est unam vineam habentem in longum perticas septem et dimidiam, et in frontibus ambobus duas perticas et dimidiam. Facimus autem hanc venditionem monachis Cluniensibus, accipientes ab eis in commutatione precium solidos quatuor; et ut hec nostra obstipulatio firma permaneat, manibus propriis firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Constantii et uxoris ejus Aldesendis, qui hanc cartam rogaverunt facere. S. Constanti, filii eorum. S. Grimaldi. S. Duranni. S. Giraldi. S. Petri. Factum publice in Bellomonte, coram domno Lanberto monacho, regnante Rodberto rege anno VIIII. S. Basini. S. Bovoni. S. Arberti. S. Letardi.
(Au dos:) Venditio Constantini in Vetus Molinis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung