CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2601     View  [Back]
Charta qua Anscherius dat monasterio Cluniacensi, pro anima patris sui Ebrardi, curtilos et vineas servumque in villis Montelio, Francia et in Castello.
Redemptor humani generis Jesus Christus, homo pro hominibus factus, fidelibus suis per Evangelium loquitur: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Anscherius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Montelio, quantum ibi visus sum habere, hoc sunt curtilis cum omnibus superpositis vel adjacentibus, campis, vineis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, pascuis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Terminat autem a mane oratio a Cassanio, a medio die terra Sancti Petri, a sero via puplica, a tercio pratis. Dono etiam in villa Francia quicquid ibi habeo, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono etiam in Castello duas vineas: termina una vinea de duabus partibus via puplica, de aliis duabus partibus terra Anselmi presbiteri; terminat alia vinea a mane terra Sancti Vincentii, de duabus partibus via puplica, de quarta parte terra Richardi cum heris. Facio autem hanc donationem Sancto Petro de mea parte quę legaliter dare possum, scilicet pro anima mea et patris mei Ebrardi, et omnium parentum meorum, seu pro animabus omnium fidelium; ut omni tempore teneant rectores Sancti Petri, et faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat; et hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Dono etiam servum Constantium. Actum Cluniaco pluplice. S. Anscherii. S. Rannaldi. S. Aalelmi. S. Eldradi. S. Drogonis. S. Udini. S. Maioli. S. Wichardi. S. Livo. S. Rotberti. S. Foldradi. S. Ingelelmi. S. Duranni. S. Aidoardi. S. Berte. Data regnante Rotberto rege anno IXno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung