CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2602     View  [Back]
Charta qua Nadalis, Walterius et cæteri fratres vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Vetus Molinum.
Sub titulo christianitatis colla sua subicientibus omnibus notum esse volumus, qualiter nos, ego videlicet Nadalis et fratres meus Walterius, Durannus, Aymo, Amagisus, tradimus jure venditionis aliquid de nostra hereditate quę sita est in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, in Vetus Molinum villa, que in Aia vocatur, et accipimus per manus domni Lantberti monachi, in commutationem pretii, solidos IIos. Est autem ipsa hereditas I venea quę terminatur ab uno latere terra Sancti Marcelli, ab alio Sancti Martini, et de una fronte terra Sanctę Marię, ęternaliter possidere fratribus commanentibus in loco Cluniacensis cenobii. Ut autem carta hujus venditionis a nobis facta, firma in ęternum et stabilis permaneat, manibus propriis eam subterfirmamus et firmare rogamus, nemine contradicente. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calumpniare rectoribus supradicti loci Cluniensis presumpserit, non valeat vindicare quod querit, sed judiciali convictus judicio, auri untias IIIIor solvat. Acta Belmontense atrio beatę Marię. S. Nadalis. S. Duranni. S. Walteri. S. Aymonis. S. Almagisi. S. Ascherici. Regnante Rotberto rege anno IX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung