CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2605     View  [Back]
Charta qua Udulricus concedit conjugi suæ Ermengardi partem suam ecclesiæ in villa Balgiaco, et mansos in villis Malecurtis, Cavaniaco, etc.
Dilectissime atque amabili conjugi mee Ermengardi. Ego Udulricus, vir ejus, pro amore et bona voluntate, concedo quasdam res juris mei, sitas in pago Lugdunensi sive Matiscensi, in primis de æcclesia que est in villa Balgiaco, in honore beati archangeli Michaelis, meam partem illi dono, et in villa Malecurtis mansum unum ubi Lotselmus manet, et in villa Cavaniaco mansum unum ubi Constantinus manet. Posthec dono ei omnia que simul conquesivimus et comparavimus et quicquid conquirere potuerimus inantea. Sunt autem he res in villis quarum nomina hec sunt: in Dipgiaco, et Giniaco, et Moncellis, et Uriniaco, et Odenta, et Fusciaco, et Aringas, et Montemarino, et Cavaniaco, et in villa Curtis Urse, quod simul conquesivimus, et in villa Privaties similiter. Igitur hec omnia supradicte uxori mee Ermengardi dono, eo pacto ut in vita sua teneat et possideat. Post illius discessum, ad infantes qui de me et illa nati sunt et nascentur he res perveniant. S. Udulrici, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Ottonis. S. Bernardi presbiteri. S. Richardi. S. Adalardi. Item Adalardi. S. Udulberti. S. Teudonis. S. Duranni presbiteri. Data per manum Rannulfi levite, mense novembri, indictione II, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung