CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2625     View  [Back]
Charta qua Eva et filius ejus Arleius dant monasterio Cluniacensi, pro anima Anselardi, medietatem silvæ in villa Cotta.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, quod ego Eva et filius meus Arleius donamus Deo et Sancto Petro aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa quę dicitur Cotta: hoc est medietatem cujusdam silvę, ex qua jam Anselardus aliam medietatem dederat Sancto Petro. Hanc ergo donationem facimus pro remedio animę suprascripti Anselardi cari nostri. Terminatur autem jam dicta silva a mane nemore francorum hominum, ex aliis partibus terra Sancti Petri. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam intulerit, auri libras V componat; et hęc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, et pars ejus sit cum diabolis et asociis eorum. Actum Cluniaco publice. S. Evę et filii ejus Arlei, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardi clerici. S. Anteisi. S. Eldini. S. Wilelmi. S. Itberti. S. Adalberti. Data per manus Andraldi levite, regnante Rotberto rege, anno X imperii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung