CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2633     View  [Back]
Charta qua Raimbertus dat sponsæ suæ Duræ vineam in villa Vescortis.
Dulcissima multum aque amabile sponsa mea, nomen Dura. Ego Raimbertus sponsus tuus dum te sponsavit per voluntatem Dei et voluntatem parentorum nostrorum, et, si Deo placuerit, ad legitimum quod a te sociare volo, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescortis, oc est vinea que terminat a mane Stephanus; a medio Sancti Petri, a sero via publica, a cercio de ipsa ereditate. Infra istas terminio, totum tibi dono, et de alias res que mihi advenit, oc sunt vineis, curtiferis cum edificiis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quesitum, ad inquirendum, tercia parte tibi dono: in ea tenore si eres de nosmet ipsos advenerit, ad illos perveniad; {corr: perveniat} et si non abeamus, dummodo vivimus usum et fructum, post tuum discessum a propincos meos perveniad. {corr: perveniat} Et qui contradicere voluerit, auri uncias II componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Montelio pullice. S. Raimbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Ansherio. S. Aletmo. S. Bernart. S. Arlegio. S. Rotbert. S. et iterum Bernart. S. Tetrico. S. Costancius. Data per manus Eldradi, sub die martis, mense austus, annos X Rotberto rege.
(Au dos:) Sponçalicium Raimberti in Vestecurt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung