CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2634     View  [Back]
Charta qua Aia dat monasterio Cluniacensi terras et servos in villis Chasauto, Coloniaco et in Cuculaco.
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Aia dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum pro anima mea et pro filiis meis et senioribus meis et omnibus consanguineis meis remedium, res meas que sunt in comitatu Matisconense, in agro Disiacense, in villa Chasauto, colonia una in dominicato cum omnibus quitquid ad ipsam coloniam appendere videtur: oc sunt campis, vineis, pratis, silvis, decurisque aquarum, totum ad integrum perquerendum; et in ipsa villa petiolas duas de vineas. Terminat a mane terra Sancti Martini, ad meridie terra Sancte Marie, ad sero via publica, a certio terra Sancti Martini; similiter alia petiola terminat a mane terra francorum, ad meridie terra Sancti Martini, ad sero terra francorum et terra Sancti Martini, ad certio terra Sancte Marie. Et in alio loco, in villa Colonica et in Cuculaco, quicquid mihi appendere videtur: oc sunt vineis, pratis, campis, arboribus, exitibus, pascuis. Dono etiam servos his nominibus: Durannus et Otbertus, qui ibidem manent. S. Aie, qui fieri et firmare jussit. S. Bernardi, mariti Aie. S. Wikardi. Item S. Wikardi. S. Heldini. S. Fidelis monachus, qui scripsit. Data III nonas mai, regnante Roberto rege anno X. Actus Blanosco publice.
(Au dos:) Aia in villa Cudelac.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung