CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2647     View  [Back]
Charta qua Sofredus uxorque ejus Ingeltix et filii eorum, pratum indominicatum cum vinea, Seguinusque alterum pratum monasterio Cluniacensi dant.
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Sofredus pro anime meæ remedium, consenciente uxore mea Ingeltix ac filiis meis Leotaldo et Ildino, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pratum unum indominicatum et vinea una. Et ego Seguinus pro anime meæ remedium vel parentum meorum dono pratum uno in ipso tenente; terminat supradicta terra a mane terra francorum, a meridie terra Sancti Petri, a sero et a certio aquam per circuitum. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, nisi quam cito recipuerit, componat auri libra una et posthæc firma et stabilis permaneat. S. Seguini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingeltix, uxoris ejus. S. Arlei. S. Vuichardi. S. Ornadi sacerdotis. S. Ingellelmi. S. Arlei. S. Arnulfi. S. Vuarnerii. S. Arnulfus. S. Bornoni [presbiteri], qui scripsit. Data mense augusto, die VII, regnante Rodberto rege anno XI. Actum Cluniaco publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung