CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2650     View  [Back]
Charta qua Wigo dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Laurentii in pago et episcopatu Viennensi.
Dum in hujus seculi laborioso certamine vivitur, omnibus Christi caractere insignitis valde procurandum est ac sumopere elaborandum, ut de terrenis et transitoriis sibi a Deo commissis studeant cælestia et æterna mercari, sicut divina voce protestante commonemur et exortamur dicentis: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in gaudia ęternę felicitatis.» Quod ego Wigo recognoscens, in Dei nomine, enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in honore supradictorum apostolorum constructum, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago et episcopatu Viennense: hoc est unam ęcclesiam in honore sancti Laurentii dedicatam, cum omnibus ad ipsam ęcclesiam pertinentiis, boscum in circuitu et omnia ex omnibus ibi respicientibus. Ea conditione, ut quamdiu vixero teneam quatuor partes; quintam vero partem ex omnibus cellariis scilicet et votis quę ibi venerint, reddo in presenti. Post meum vero obitum, ad Sanctum Petrum perveniat totum ad integrum. Facio autem hanc donationem pro remedio animę meę, avi quoque mei Bernardi et fratris ejus Adalgerii, et patris mei Leotardi, et filii mei Wilisi, omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut Dominus, pro sua pietate, sit remissio omnium peccatorum nostrorum in die quando venerit judex vivorum et mortuorum. Si autem huic nostrę donationi aliquis calumpniari presumpserit, anathema sit, omnibusque maledictionibus Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum subjaceat, et quod expetit vindicare non valeat, sed insuper coactus judiciaria potestate, auri libras X in fisco publico solvat, et ut firmior permaneat, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. S. Wigonis, qui fieri firmarique rogavit. S. Wilisi, filii ejus. S. Amblardi, filii Amblardi. S. Malleni. S. Raistagni. S. Almanni. S. Bernardi. S. alii Almanni. Data per manus Almanni monachi, pridie kalendas novembris, Cluniaco publice. Rodulfo rege regnante anno quinto decimo.
(Au dos:) [Charta] Wigonis de æcclesia Sancti Laurentii, in pago Vienensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung