CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2652     View  [Back]
Charta qua Richardus et frater ejus Arbertus dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Murgono.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ego Ricardus et frater meus Arbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, videlicet ad locum Cluniacum, pro anima fratris nostri Arlebaldi, hoc est curtilum unum qui est in comitatu Matisconense, in villa Murgono, et quicquid Arlebardus ibidem tenere videbatur: hoc sunt vineis, pratis, ut ipsi domini teneant et possideant et quicquid voluerint faciant; et ut hæc donatio firma stabilisque permaneat, ipsi firmavimus, testibusque tradidimus roborandam. Facimus autem et hanc donationem pro anima fratris nostri Arlebaldi, ut ei dimittat Dominus omnia peccata sua, et conjungat numero suorum electorum. S. Rikardi. S. Arberti. S. Annonis. S. Bernardi. S. Agfredi. S. Vuikardi. S. Leotardi. Ego Vuido monachus scripsi, dictavi die veneris, anno XII regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung