CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2656     View  [Back]
Charta qua Adalardus et uxor ejus Sulpitia dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Scola et alias res in villa Maliaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicato, in providentia dunni Odilonis posito. In Christi nomine, notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Adalardus et uxor mea, Sulpicia nomine, donamus Deo et supradictis apostolis et ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa quę dicitur Scola: videlicet unum curtile cum mansione et omnibus apenditiis, campis, vineis; et terminatur a mane terra Sancti Johannis, a medio die terra Gontalis, a sero de ipsa hereditate, ab aquilone terra Petri. Facio autem hanc donationem tali pacto, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; post discessum vero nostrum ad dictum locum perveniat absque ullius contradictione. Donamus etiam in villa quę nuncupatur Maliacus quantum visi sumus habere; videlicet ex parte Arluini et matris ejus Alexandrę, de quorum parte hereditas evenit, sicut ipse Arluinus adhuc vivens deprecatus est dare. Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum remedio et Arluini et matris ejus Alexandrę, et omnium parentum nostrorum vivorum ac defunctorum, ut communis nobis sit ad salutem. S. Adalardi et uxoris ejus Sulpiciæ, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. Actum Cluniaco publice, III kalendas aprilis, die dominico, in ramis palmarum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung