CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2659     View  [Back]
Charta qua Girbertus dat in sponsalitio Agiæ, sponsæ suæ, vineam et campum in villa Maliaco.
Dulcissima multum aque amabile sponsa mea, nomen Agia. Igitur ego Girbert, sponsus tuus, dum te sponsavit per voluntatem Dei et voluntatem parentorum nostrorum, et si Deum placuerit ad legittimum quod a te sociare volo, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Dariacense, in villa Maliaco, oc est vinea et campo; terminat a mane Grona volvente, a medio Tetolt, a sero via publica, a cercio Lettolt. Infra istas terminio, una medietate tibi dono, in ea tenore si eres de nosmet ipsos advenerit, ad illos perveniad, {corr: perveniat} et si non abeamus, dummodo vivimus usum et fructum, pos tuum dicessum a propinquos meos perveniad, {corr: perveniat} et qui contradicere voluerit auri unciam unam componat; firma stabilis perveniad, {corr: perveniat} stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Girbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotbert. S. Gontart. S. Alart, et iterum Rotbert. S. Achart. Data per manum Eldradi, sub die dominico, mense janoarius, annos XII Rotberto rege.
(Au dos:) Sponçalicium Girbert.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung