CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2663     View  [Back]
Charta qua Petrus dat in commutatione monasterio Cluniacensi vineam in villa Rufiaco et campum arabilem in alio loco.
Scamnium quod fecit quidam homo, nomine Petrus, de quamdam vineam que adjacet in villa Rufiaco, in clauso scilicet nostro, cum monachis Sancti Petri Cluniensis cœnobii: habet enim jam dicta vinea in longum perticas XII, in fronte II; terminat vero a mane terra Johanni, a meridie aqua decurrente, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Otberti. Actum Cluniaco publice. S. Petri, qui fecit et firmare rogavit. S. Otberti. S. Constantii. S. Bernardi. S. Alerici. S. Rodgerii. S. Raimberti. Et in alio loco campum arabile qui habet in longum perticas X et in fronte II; terminat ipsa terra a cercio terra Ornati et fratribus ejus, in aliis partibus terra Sancti Petri. Arnaldus levita scripsit, anno XII regnante Rodberto rege, in mense aprili.
(Au dos:) Scammium Petri in Rufiaco cum monachis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung