CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2667     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Eldeardis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Besorniaco et in aliis locis.
Ego igitur, in Dei nomine, Bernardus et uxor mea Eldeardis, pro amore Dei, dono Deo et fratribus Cluniensibus, quibus preest dunnus Odilo abba, vineam in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminatam a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero Rotberti, a cirtio Walterii. Et donamus campum subtus Montem Bosonangium, in Fromentalio vocatur; terminatur a mane et a cirtio terra Alberici, a medio die Adalgisii, a sero Sancti Martini. Hoc ipsis fratribus donamus totum ad integrum. Donamus item in ipsa villa Besorniaco tertiam partem unius campi, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a sero via puplica, a cirtio de ipsa hereditate. Hanc elemosinam donamus tali tenore, ut quamdiu vixerimus, usum et fructum habeamus; post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniat, sine ulla contradictione. Si quis autem contradicere temptaverit, auri libras II componat. Actum Besorniaco villa publice. S. Bernardi et uxoris ejus Eldeardis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Oddonis. S. Gislardi. S. Livonis. S. Widonis. S. Rainardi. Ego Josmarus presbiter scripsi, die martis, mense maio, regnante Rotberto rege anno XII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung