CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2670     View  [Back]
Notitia werpitionis hereditatis Bricionis monasterio Cluniacensi et Warnerio monacho a Gontardo factæ.
Omnibus christicolis notum esse volumus tam futuris quam presentibus, qualiter unus servorum Sancti Petri ad paupertatem veniens, ante presentiam dunni Warnerii accessit, rogans eum ut in prebendam se Sancti Petri reciperet, in tali conventum, ut omnem suam hereditatem reciperet. Vocatus est autem idem homo Britio. Quod audiens, et eum minime, propter nimiam famem quę tunc temporis erat, illum recipere in prebenda Sancti Petri non prevalens, cuidam presbitero, Adalgerio nomine, capellano Sancti Petri, eum commendavit, ut sustentaret secundum suum posse quandiu viveret. Recepit autem eum et omnem hereditatem ejus et pavit eum quandiu vixit. Adalgerius autem presbiter quandiu vixit, sine ulla contradictione omnem illam hereditatem tenuit et possedit. Ad finem autem isdem presbiter veniens, fecit donum Sancto Petro et monachis de Cluniaco de omni illa hereditate, et ita defunctus est. Quidam autem ex parentibus Bricionis, nomine Gontardus, ipsum donum contrariavit multis diebus, usque quo domnus Warnerius, frater Walterii, accepit obedientiam de Petronna. Requirere autem cepit eandem terram, quod omnino facere noluit, sed propter conservandam pacem, dedit ei Gontardo III solidos, et ita vuerpivit eandem terram Sancto Petro et Warnerio monacho, ut amplius in ea nihil requirat, nec ipse nec ullus mortalis homo per ipsum. S. Gontardi, qui istam werpitionem fecit. S. Letardi. S. Johannis. S. Aurardi. S. Waldini. S. Arboldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung