CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2673     View  [Back]
Charta qua Tetberga comitissa dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et animabus senioris sui Artaldi et filiorum suorum Artaldi et Geraldi, mansum ad Caminum.
Quisquis Deo et sanctis ejus in isto presenti seculo de sua hereditate donat, ipse sibi in futura vita premium vitæ æternæ preparat. Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Tedberga, comitissa, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preest, aliquid de rebus meis, que sunt sitæ in pago Lugdunense: hoc est unum mansum, in loco quem vocant ad Caminum, cum omnibus appenditiis ad ipsum mansum pertinentibus. Hanc autem donationem facio pro remedio animæ meæ et anime senioris mei Artaldi, et filiorum meorum, Artaldi et Giraldi, et pro animabus omnium fidelium christianorum, tam vivorum quam defunctorum, ut misericordia Dei omnipotentis absolvere dignetur animas nostras a peccatis. Si vero aliquis homo vel aliquis ex heredibus meis contra hanc donationem aliquam inferre voluerit litem, iram Dei onnipotentis et sanctorum ejus incurrat, et cum Datan et Abiron vivus demergatur in infernum; ipse vero non vindicet quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras quinque persolvat, et deinceps hæc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum domine Tedberge, qui istam donationem fecit et firmare rogavit. S. ... S. ... S. ... S. ... S. ... S. ... Facta est hæc carta in mense martio, regnante Rodulfo rege anno XVII. Rodbertus sacerdos scripsit.
(Au dos:) Tedberge in Camino, Lucduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung