CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2674     View  [Back]
Charta qua Durannus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Dunziaco, etc.
Ego igitur, in Dei nomen, Odilo abba com aliis fratribus, ego Duran dono vobis, pro amore Dei et pro remedium anime mee, de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Dunziacense, in ipsa villa vocat: oc est vinea; terminet a medio fosato, a sero prato de ipsa ereditate, a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio totum. Et dono vobis campo in Mont Bosonangio vocat; terminet a mane terra Sancti Petri, a medio die Eldeart, a sero Sancti Niceti, a cercio Ubert. Infra isto terminio, la quarte parte vobis dono. Et dono vobis alio campo in Tilonia vocat, parcionem meam totam. Et dono vobis bosco a Tohi Bovo vocat; terminet de duas partes guta currente, de tercie parte terra Sancti Petri, et terra Sancti Vencenti. Infra isto terminio parcionem meam totam. Et faciatis pos isto die quidquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui tentare voluerit de auri libera V componat. Actum Besorniaco villa pullice. S. Duran, qui pro amore et bone voluntate donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Gontelt, qui consensit. S. Eldrici. S. Adtoni. S. Bernardi. S. Odbert. S. Magnalt. S. Suficia. Josmaro me fecit, die martis, in mense octuber, annos XV regnante Rodberto rege.
(Au dos:) Donacio Duranni, in Donziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung