CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2677     View  [Back]
Charta qua Bernardus de Misiaco dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Calmiliaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus ejusdem indicibilis et incomprehensibilis Verbi, quod ego Bernardus de Misiaco dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate: hoc est unam vineam sitam in villa Calmiliaca, pro remedio anime mee: taliter ut omni anno quandiu ego vixero, accipiant in vestitura tria sextaria vini. Et post mortem meam absque ullius mortalis contradictione, monachi supradicti loci eandem retineant vineam, cum domo que ibidem sita est, ad proprios usus. Terminat autem eadem vinea ita: ab oriente est terra Tetbranni, et ab occidente terra Bladini presbiteri et fratrum ejus, ab aquilone vero et austro terra Bernardi. S. Bernardi, qui hoc donum fecit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung