CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2680     View  [Back]
Charta qua Leodegarius presbyter dat monasterio Cluniacensi duas appendarias in villis Saligniaco et Blanziaco.
Summi et eterni regis invictricia arma quis gerens summopere procurare debet, ut ex rebus quas possidet æterna et inconvulsa premia mercetur. Quapropter noverint cuncti Christi caractere insigniti, quod ego Leodegarius presbiter dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Arvernico, in agro Valentiaco, in villa Saligniaco, in loco qui dicitur ad Novem Fontibus, scilicet appenderiam unam cum vinea et prato. In alio loco in villa Blanziaco Deo similiter dono aliam appenderiam. Et faciant post hunc diem monachi Clunienses ex his rebus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram unam componat; et hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Leodegarii presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Archimbaldi et uxoris sue, Ermengardis. S. Adeverti. S. Malvuini. S. Wuidoni. S. Bladini. S. Gauzfredi. S. Emeno. Pontius levita scripsit, regnante Rotberto rege anno XV.
(Au dos:) Leodegarii presbiteri in villis Saliniaco, Blanziaco, in pago Arvernico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung