CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2682     View  [Back]
Charta qua Wido monasterium Thiernense monachis Cluniacensibus concedit et eisdem dat mansum Broida, etc.
Scire debet fraternitas unanimitatis æcclesię, quoniam unicuique fidelium est valde necessarium ut dona per divinam largitatem sibi concessa sollerter excolat, sapienter ordinet, recte ordinet, recte etiam dividat, ut cum evangelicus ille paterfamilias rationem positurus advenerit, non solum ea quę largitus est non auferat, sed etiam pro terrenis bene ministratis duplicata talenta simul et talenta et cęlestia bona concedat. Tali vero ac tanta auctoritate premonitus, quidam vir nomine Wido, predives et nobilis, et licet in laico habitu per multa laudabilis, considerans casum condicionis humanę in pejus et pejus precipiti ac cotidiana ruina defluere, divino ductus amore, cum consilio uxoris suę Riclendis et filiorum Theothardi, Vuillelmi atque Stephani, suorumque fidelium, quoddam monasterium Tiernense, quod est constructum in honore Salvatoris nostri Jesu Christi sanctęque ejusdem Dei genitricis Mariæ et sancti Petri apostolorum principis, sanctique Simphoriani gloriosissimi martyris, sed et sancti ac desiderantissimi Desiderati confessoris, a parentibus suis quondam seculariter possessum, et plus exigentibus culpis ab eis neglegenter quam oporteret tractatum, decrevit secundum regulam Sancti Benedicti ad monasticum devotissime redintegrare cultum. Hoc vero tam sanum ac salubre sibi aptumque consilium ut digne possit ad votum explere, multis argumentis, utpote vir prudens, studuit prudenter perquirere. Quodam enim tempore contigit supradictum monasterium Tiernense privatum patre in multis fuisse humano destitutum solamine. Non post multum etenim temporis, ut mos ecclesiasticus servat, consentiente domno Widone suisque fidelibus, electus est a fratribus et beate memorię Begone, episcopo ęcclesię Arvernensis, ordinatus domnus abbas Petrus omni nobilitate conspicuus et beate simplicitatis filius; hic in quantum potuit, ut monasterium sibi comissum ad pristinum statum repararetur, elaborare studuit. Sed in dies crescente malicia hominum, non potuit suum adimplere propositum. Legerat enim scriptum: «Ve soli! quia cum ceciderit, non habet sublevantem; sed si fuerint duo, fovebuntur mutuo.» Idcirco, ut onus ecclesiasticum levius aliquantulum posset ferre, domnum Odilonem, Cluniensem abbatem, studuit evocare, ut honus secum ferret, et secundum regulam Sancti Benedicti ex caritatis affectu auxilium ministraret. Hæc audiens sepedictus senior Wido, gaudio gavisus, ut sententia abbatis rata fieret, et per succedentia tempora inconvulsa permaneret, assensum prebuit, et auctoritate qua potuit, tali sanctione definivit, ut domnus Petrus abbas quandiu vixerit, regulariter, honorabiliter et liberaliter cum consilio et adjutorio supradicti domni Odilonis teneat, regat et possideat. Post obitum illius, Clunienses abbates et monachi cum consilio domni Vuidonis supradictum Tiernense monasterium regulariter regant, ordinent et disponant; ea ratione, eo ordine quo regunt, ordinant Celsinianense, Silvinianense, ceteraque non pauca nobillima monasteria ad jam Deo dicatum nobile illud Cluniense cenobium per multa precedentia tempora firmiter pertinentia. Contulit insuper domnus Wido Cluniensi monasterio unum mansum qui vocatur Broida, et de alio manso qui vocatur Vetula Vinea totum servitium quod ipse solitus erat habere: omnes consuetudines malas et inportunas quas antecessores sui et ipse hucusque injuste tenuerunt in monasterio Tiernensi et circa monasterium; et annonam quam de ecclesia Saliniaca accipiebat et in vineis quas ipsi monachi excolunt et operantur exacturas, vestituras etiam de omnibus terris et prediis et vineis quas ad presens monachi tenent, et ille eis reddiderit et illius heredes suorumque heredum successores, perdonavit, reddidit et vuerpitionem fecit pro redemptione animę suę uxorisque suę et omnium fidelium. Ego, in Dei nomine, Wido laudo et confirmo, confirmari opto apostolico privilegio, regali precepto, auctoritate Stephani, Arvernensis ęcclesię pontificis, et donatione karissimi senioris mei Willelmi. S. Wido et uxor ejus Riclendis. Teotardus. Stephanus. Willelmus. Stephanus episcopus. Wilelmus comes. Agnus. Rodravi. Theotardus. Otbertus. Ambrardus abbas. Franco scripsit mense septembri, feria VI, regnante Rodberto rege anno XV.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung