CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2683     View  [Back]
Charta qua Wigo et uxor ejus Aaleldis curtilum indominicatum in villa Lendado monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato. Nos in Dei nomine, Wigo et uxor mea Aaleldis donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in comitatu Viennensi, curtilum scilicet unum in dominicatu in villa Lendado, a die presenti, et quantum ad illum curtilum aspicit; ut jam dicti rectores Sancti Petri faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat, sed firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Wigonis et uxoris ejus. S. Aquini. S. Arestagni. S. Wigonis et Jotceranni atque Fulcherii, fratrum. Regnante Rodulfo anno XX. Aldebaldus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung