CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2688     View  [Back]
Charta qua Odo dat monasterio Cluniacensi, pro anima sua et fratris sui Maingaudi, curtilum et vineam cum ancilla in villa Vallis.
Redemptor humani generis, Dominus et Salvator noster Jesus Christus consulere cupiens humane fragilitati, protestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quod ego Oddo, in Dei nomine, non surda aure preteriens, sed enormitatem meorum peccaminum sollicite perpendens, extremique judicii diem vehementer expavescens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo venerabilis abba, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Vallis, in agro Evriacense: hoc est unum curtilum, videlicet vineam et campum insimul tenente; et terminatur a mane et a medio die et a cercio terra Sancti Petri, a sero via publica. Dono etiam unam ancillam, nomine Niceciam. Dono et usuarium in bosco et in omnibus que usare debet habitator supradicti curtili sine aliquo servicio. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et fratris mei Maingaudi, et in locum sepulture. Et post meum discessum, statim in presenti totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat; tali conventu ut et fratrem meum Maingaudum post mortem suam, si aliquo alio dono, sepeliant. Ut autem firmius permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Oddonis, qui hanc cartam fieri firmarique rogavit. S. Maingaudi, fratris ejus. S. Richardi presbiteri. S. Gotefredi. S. Bernardi. S. Adalardi. Actum Vallis publice, XV kalendas aprilis, regnante Rodberto rege annos XVIII.
(Au dos:) Oddo in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung