CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2691     View  [Back]
Charta qua Aundus, Belinus et Gotfredus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Oblado et Pistongias.
In nomine Verbi incarnati. Nos igitur, in Dei nomine, Aundus et Belinus et Gotfredus, pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniensem, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Maticense, in agro Macia[c]ense, in villa quę Oblat et Pistongias vocantur: hoc sunt duo mansi; et residet unus mansus in villa Oblat, alter vero in villa Pistongias. Et quicquid ibi visi sumus habere, totum ad jam dictum locum donamus; in tali tenore, ut quamdiu nos vixerimus teneamus et possideamus, post nostrum quoque discessum, ad supradictum locum perveniat. Donat itaque Gotfredus ad presens suam partem, quicquid ibi visus est habere. Donamus et in alio loco septem pecias de terra quę ad ipsos mansos pertinent. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit; sed coactus auri libras II componat, et inantea firma et stabilis permaneat. S. Aundi, qui et Belini et Gotfredi, qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Girberti. S. Odonis. S. Beloini. S. Bernoini. Facta carta ista in mense decembri, regnante Rotberto rege anno XX. Rotbertus monachus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung