CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2695     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Ada dant monasterio Cluniacensi coloniam et servum in villa Curtilis.
In nomine Sancte Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, quod ego Bernardus et uxor mea Ada, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo et loco Cluniaco, unam colonicam cum mansione superposita, et servo, nomine Petro, et cum omnibus ad eandem colonicam pertinenciis, in agro Mediolanensis, in villa que vocatur Curtilis. Hanc igitur donationem facimus causa elemosine ac sepulture, precantes ut nulli homini detur in beneficium. Ut autem firma et stabilis in perpetuum maneat, manibus nostris firmavimus testibusque corroborandam tradidimus. S. Bernardi et uxoris ejus Ade. S. duorum filiorum illorum Jotsaldi et Joceranni. S. Aldigarde, eorum filie. S. Bernardi. S. Ingilfredi presbiteri. S. Renconis. S. Gauseranni. S. Umberti clerici. Data per manus Vuarnerii, regnante rege Rodberto anno XX.
(Au dos:) Karta Bernardi in Curtilis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung