CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2696     View  [Back]
Charta qua Gausmarus dat monasterio Cluniacensi coloniam et curtilum in villa Matur et in Nualiaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Gausmarus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi, in villa vocabulo Matur: hoc est coloniam unam in dominicatu, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit vel aspicere videtur. Dono etiam curtilum unum in Nualiaco in vestitura. Supradictam vero coloniam in eo tenore dono Sancto Petro, cum campis et pratis et silvis et omnibus appenditiis, ut quandiu vixero teneam et possideam; post meum vero obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri libras II persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gausmari. S. Rodlanni. S. Lanberti. S. Ugo. S. Bernardi. S. Drogo. S. Ildini. S. Gonterii. S. Scriptola. Regnante Rodberto anno XX.
(Au dos:) Gausmari in Maturs.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung