CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2701     View  [Back]
Charta qua Adalelmus et filius ejus Girbaldus dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Macelliaco.
Summus Orbis conditor post lapsum primi hominis, condolens humanum genus sub potestate Inimici dejectum, ad sublevationem illius non aliquem summum paranimphum, sed proprium mittens filium, ostendens quomodo ęternum scandere posset regnum; nam inter cetera pietatis suę documenta, idem Dei filius remedium quo a laqueis Inimici tuti esse possimus, misericordię genus nobis ostendit, cum ait: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quam rem perpendens, ego Adalelmus et filius meus Girbaldus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unam vineam habentem perticas in longum XII et in latum XII, pro remedio animarum nostrarum, et parentum nostrorum, et omnium in Christo dormientium. S. Adalelmi et uxoris ejus Altanse, qui hanc cartam scribi fecerunt, et manibus propriis firmaverunt, aliisque firmandam tradiderunt. S. Girberti. S. Girbaldi. S. Raimberti. Est autem ipsa vinea in villa Macelliaco; terminat autem ipsa terra a mane de ipsa hereditate, et a medio die similiter, et a sero terra Bernardi, et a cercio terra Ingelberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung