CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2706     View  [Back]
Charta qua Rannulfus, pater Bernardi sacerdotis, monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima ejusdem Bernardi, dat duas petiolas campi in villa Seya.
Scriptum est, quia precium redemptionis anime viri divitie ipsius. Unde noverint cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Rannulfus, pater cujusdam sacerdotis, nomine Bernardi, trado Deo sanctisque ejus apostolis Petro videlicet et Paulo, ac loco Cluniacensis cenobii, quasdam res proprii juris ipsius Bernardi, sicut ipse in extremis positus loco prefato destinavit, et mihi hanc donationem facere precepit. Que res sunt site in pago Maticensi, in agro Laliacensi, in villa Seya. Sunt autem due petiole campi, quarum una terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sancti Petri, a cercio via publica; alia vero terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Martini, a cercio terra Sancti Laurentii. Facio autem hanc donationem pro anima jam dicti Bernardi, quatinus intercedente beata Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, placatus ei Dominus existat in examine districti judicii. Si quis vero contradictor aut calumpniator hujus nostre donationis existere voluerit, iram incurrat omnipotentis Dei, et in inferno crucietur perpetuis penis. Et ut firmissimum in perpetuum obtineat vigorem, manu propria subterfirmo, [ac] testibus corroborandam trado. Signum Rannulfi et uxoris ejus Odde, qui hanc kartam fieri firmarique rogavit. S. Berardi presbiteri. S. Adalberti presbiteri. S. Oddonis. S. Duranni. Actum Cluniaco, mense septembri, regni Rodberti regis Francorum anno XX. Vuarnerius levita scripsit.
(Au dos:) Rannulfus in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung