CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2707     View  [Back]
Charta qua Heldevertus, consentiente uxore sua Altilde, dat monasterio Cluniacensi campum in loco Nantodi et querelam de servis dimittit.
Quamdiu quis in hoc seculo vivit et a Deo se expectari minime ambigit, converti scilicet in melius semper ac meliorari summopere procurandum est illi, quatinus ex rebus sibi commissis ab eo concessis eterna et sine mansura studeat mercari, faciens sibi videlicet amicos de Mamona iniquitatis, a quibus recipiatur in ęterna habitacula cum deficere ceperit; jam enim juxta vocem preconis: «Ad radices arboris posita est securis.» Quapropter noverint cuncti, tam presentes quam futuri, christiano nomine censiti, quod ego Heldevertus, reminiscens pondus mei facinoris simulque cupiens adipisci premia ęternæ beatitudinis, dono Deo omnium bonorum datori sanctisque ejus apostolis Petro videlicet ac Paulo, et loco Cluniacensis cenobii, aliquid ex rebus jure mihi hereditario propriis, unum scilicet campum situm in pago Matisconensi, in agro Buferiacensi, in loco qui dicitur Nantodis, terminatum ex fronte meridiana terra Sancti Petri et ab orientali terra Joceranni, et ab o[c]cidentali via publica. Si quis autem, quod minime fore credo, hanc meam donationem calumpniari presumpserit, hic quandiu in illa presumptione permanserit, teneatur obligatus vinculo excommunicationis. Querelam etiam quam contra eos injuste habebam, de servo nomine Adelelmo et uxore ejus eorumque infantibus, et de manso ubi resident, cum omnibus ad se pertinentibus, dimitto. Et ut in perpetuum hec donatio firmior habeatur, manu propria subterfirmo testibusque corroborandam trado. S. Heldeverti, qui fieri firmarique rogavit. S. uxoris ejus Altildis. S. Vualterii, Oddonis, Lamberti, Bernardi, filiorum Heldever[ti]. S. Girbaldi. Actum Cluniaco, mense octobri, regnante rege Roberto anno XX. Frater Vuarnerius scripsit, levita, rogatus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung