CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2708     View  [Back]
Charta qua Aldinus dat monasterio Cluniacensi res suas in agro Galoniaco, in villa Vallis.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abba preesse videtur. Noverint omnes filii ecclesie, qualiter ego Aldinus dono ad jam dictum locum et ad sanctis apostolis Petro et Paulo, aliquit de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Galoniaco: hoc sunt quatuor pecias de terra. Est autem una pecia in loco qui Navis dicitur; terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, et ad medium diem via publica, ad sero autem terra Sancti Nicecii. In alio loco unum curtilum in villa que Vallis dicitur; terminat a mane terra Aremberto et Gisleberto, ad medium diem via publica, ad sero vero terra Giraldi, et de alio latus Gisleberto et Aremberto. Et in alio loco que Maaleg vocant, duas pecias de terra, que terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri, ad medium diem terra Aremberto et Gisleberto, ad sero vero terra Duranto. Sane si quis, ego aut ullus ex propinquis meis, calumniam contra anc donationem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat atque omnium sanctorum, et cum Datan et Abiron sit pars ejus in baratro profundo retrusa. Hæc autem donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aldini, qui carta ista fieri et firmare rogavit. S. Drogoni. S. Vuichardi. S. Rodulfi. S. Ingelelmi. S. Aremberti. S. Ravis. S. Vuilelmi. S. Bernardi. S. Raimos. Facta carta ista anno XXI regnante Rodberto rege Francorum. Rodbertus scripsit.
(Au dos:) Carta Aldini in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung